Read Ebook: The Oxford Book of Latin Verse From the earliest fragments to the end of the Vth Century A.D. by Garrod H W Heathcote William Editor
Font size:
Background color:
Text color:
Add to tbrJar First Page Next Page Prev Page
Ebook has 1812 lines and 187705 words, and 37 pages
EGO tui memini, medere meis pedibus: terra pestem teneto, salus hic maneto in meis pedibus.
NOVOM uetus uinum bibo, nouo ueteri morbo medeor.
LALLA, lalla, lalla: i, aut dormi aut lacta.
CORNELIVS Lucius Scipio Barbatus, Gnaiuod patre prognatus fortis uir sapiensque, quoius forma uirtutei parisuma fuit, consol, censor, aidilis quei fuit apud nos, Taurasia, Cisauna, Samnio cepit, subigit omne Loucanam opsidesque abdoucsit.
HONC oino ploirime cosentiont Romai duonoro optumo fuise uiro Lucium Scipione. filios Barbati consol, censor, aidilis hic fuet apud nos: hic cepit Corsica Aleriaque urbe, dedet Tempestatebus aide meretod.
QVEI apice insigne Dialis flaminis gesistei, mors perfecit tua ut essent omnia breuia, honos fama uirtusque, gloria atque ingenium. quibus sei in longa licuiset utier tibi uita, facile facteis superases gloriam maiorum. qua re lubens te in gremiu Scipio, recipit terra, Publi, prognatum Publio, Corneli.
MAGNA sapientia multasque uirtutes aeuitate quam parua posidet hoc saxsum. quoiei uita defecit, non honos, honore, is hic situs, quei nunquam uictus est uirtutei, annos gnatus uiginti is Diteist mandatus, ne quairatis honore quei minus sit mactus.
L. LIVIVS ANDRONICVS
VIRVM mihi, Camena, insece uersutum.
Mea puera quid uerbi ex tuo ore supera fugit?
Mea puer quid uerbi ex tuo ore audio? neque enim te oblitus sum, Laertie noster.
Simul ac dacrimas de ore noegeo detersit.
Namque nullum peius macerat hemonem quamde mare saeuom: uires quoi sunt magnae, topper eas confringunt importunae undae.
Topper citi ad aedis uenimus Circai. simul duona eorum portant ad naues: milia alia in isdem inserinuntur.
In Pylum deuenies aut ibi ommentans.
Inferus an superus tibi fert deus funera, Vlixes?
Cum socios nostros mandisset impius Cyclops.
At celer hasta uolans perrumpit pectora ferro.
TVM autem lasciuum Nerei simum pecus ludens ad cantum classem lustratur choro.
Ipsus se in terram saucius fligit cadens.
Quin quod parere uos maiestas mea procat, toleratis templo, letoque hanc deducitis?
Nam praestatur uirtuti laus, sed gelu multo ocius uento tabescit.
Confluges ubi conuentu campum totum inumigant.
Florem anculabant Liberi ex carchesiis.
Quo Castalia per struices saxeas lapsu accidit.
Quem ego nefrendem alui lacteam inmulgens opem.
Puerarum manibus confectum pulcerrime.
Iamne oculos specie laetauisti optabili?
CN. NAEVIVS
NOVEM Iouis concordes filiae sorores.
Postquam auem aspexit in templo Anchisa, sacra in mensa penatium ordine ponuntur, immolabat auream uictimam pulcram.
Amborum uxores noctu Troiad exibant capitibus opertis, flentes ambae, abeuntes lacrimis cum multis.
Blande et docte percontat, Aenea quo pacto Troiam urbem liquisset.
Deinde pollens sagittis inclutus Arquitenens sanctus Ioue prognatus Pythius Apollo.
Transit Melitam Romanus exercitus, insulam integram urit, populatur, uastat, rem hostium concinnat.
Sin illos deserant fortissimos uiros, magnum stuprum populo fieri per gentis.
Seseque ei perire mauolunt ibidem quam cum stupro redire ad suos populares.
Fato Metelli Romae fiunt consules.
LAETVS sum laudari me abs te, pater, a laudato uiro.
Vos qui regalis corporis custodias agitatis, ite actutum in frondiferos locos, ingenio arbusta ubi nata sunt, non obsita.
Cedo, qui rem uestram publicam tantam amisistis tam cito? proueniebant oratores nouei, stulti adulescentuli.
Ego semper pluris feci potioremque habui libertatem multo quam pecuniam.
Si quidem loqui uis, non perdocere multa longe promicando oratiost.
Quasi in choro ludens datatim dat se et communem facit: alii adnutat, alii adnictat, alium amat, alium tenet, alibi manus est occupata, alii pede percellit pedem, anulum dat alii spectandum, a labris alium inuocat, cum alio cantat, at tamen alii suo dat digito litteras.
IMMORTALES mortales si foret fas flere, flerent diuae Camenae Naeuium poetam. itaque, postquam est Orchi traditus thesauro, obliti sunt Romai loquier lingua Latina.
T. MACCIVS PLAVTVS
POSTQVAM est mortem aptus Plautus, Comoedia luget, scaena est deserta, dein Risus Ludus Iocusque et Numeri innumeri simul omnes conlacrumarunt.
MARCIVS VATES
POSTREMVS dicas, primus taceas.
Quamuis nouentium duonum negumate.
AQVAM Albanam, Romane, caue lacu teneri, caue in mare manare flumine sinas suo. emissam agris rigabis, dissipatam riuis exstingues: tum tu insiste muris hostium audax, memor, quam per tot annos obsides urbem, ex ea tibi his quae iam nunc panduntur fatis uictoriam oblatam. bello perfecto donum peramplum uictor ad mea templa portato: patria sacra, quorum cura dudum est omissa, endostaurata, ut adsolet, facito.
Add to tbrJar First Page Next Page Prev Page