Read Ebook: Three Little Kittens by Pyle Katharine
Font size:
Background color:
Text color:
Add to tbrJar First Page Next Page
Ebook has 55 lines and 11220 words, and 2 pages
SERTUM ANGLICUM
SEU
PLANTAE RARIORES
QUAE IN HORTIS JUXTA LONDINUM,
IMPRIMIS
IN HORTO REGIO KEWENSI
EXCOLUNTUR,
Ab anno 1786 ad annum 1787 observatae.
PARISIIS,
TYPIS PETRI-FRANCISCI DIDOT.
LECTORI BOTANICO S.
Deduxit me in Angliam et hortorum celebritas, et inprimis absolutissimum illud Linnaei herbarium vivum, quod in immortalem summi Viri famam, perpetuamque artis botanicae disciplinam consitum est.
Indefesso quindecim mensium labore, plantas delineandas curavi in suo genere pretiosissimas, non sine magn?? hortorum admiratione, qui et affluenti plantarum copi?? et industri?? colendi, fam?? gaudent non immerit??.
In praesenti fasciculo colliguntur plantae selectae et rariores; uberrimam profecto segetem, quae peregrationis curas tanto cum foenore compensavit! Alias in alia opera remitto, in quibus unaquaeque propriis lineamentis, cum plantis congeneribus adumbrabitur.
Genti autem Anglicae hoc plantarum suarum Sertilegium speciatim offero et dedico. In illos enim laus debet redundare e quibus profecta est. Suadet etiam gratissima animi recordatio quae semper infra beneficium erit. Juvat enim praedicare, et meminisse amo, quam omnes me comiter exceperint; quam viri doctissimi in explicand?? divitiarum ubertate, se praebuerint faciles et commodos, quam studiosi praesertim homines artis botanicae officiosam mihi operam navaverint.
Accipiant igitur Angli Botanici, iique soli, nova quae in hoc opusculo descripsi genera, non ingratum, ut spero, nec ignotum munusculum. Velint meo labori arridere; mihique liceat, ut hoc opus illorum nomine insignitum et vere splendidum, testetur gratum animum aeternumque memorem. Dabam Parisiis 20?? Aprilis 1788.
WITHERINGIA.
CHLORANTHUS.
LIGHTFOOTIA.
RO??LLA.
HAMELIA.
RHAMNUS.
CEANOTHUS.
CELASTRUS.
PITCAIRNIA.
TRADESCANTIA.
CRINUM.
AMARYLLIS.
AGAPANTHUS.
EUCOMIS.
KO??LREUTERIA.
EUCALYPTUS.
LAVANDULA.
BYSTROPOGON.
DIGITALIS.
CAPRARIA.
ASPALATHUS.
TANACETUM.
ARTEMISIA.
RELHANIA.
CINERARIA.
BOLTONIA.
BUPHTHALMUM.
STOKESIA.
LIMODORUM.
GENESIPHYLLA.
TAMUS.
MIMOSA.
DICKSONIA.
EUCLEA.
WITHERINGIA.
Add to tbrJar First Page Next Page